Datierung: 975-980
b] Notum sit omnibus haec comperientibus quod quidam nobilis clericus Gozpertus tempore monachicae conuersationis, quando se commendau[it] mancipari, tradidit ad altare s. Emmerammi fratrumque usui cum manu Vualdchuonis fratris sui et adhuc advocati hobam unam ad Ezzinga sitam cum curtile, exitibus et reditibus, piscatio[nibus], marca silvae, pascuis, sagina, aquis aquarumve decursibus, omnibus rebus iure et legitime ad haec pertinentibus et mancipia V, nulli (!) hoc contradicente, id est Liehtuni cum uxore sua Vvirdiga tribusque filiis, Heriprant, Perahtrat, Vuolapurc nominatis, hac complacitatione: ipso uiuente sine censu ut alii offitiales fratribus serviendum, post eius vero obitum tam illos quam posteritatis eorum progenies V denarios vel eorum in caera precium ad aram huius sancti presignatam annuatim persoluendos. Huius traditionis testes sunt Dietrih, Pvolo, Gotepolt, Purchart, Dietrat, Ama[l]preht, Altman, item Altman.