Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 208


Datierung: 975-980

TRADITIO VUILLIHALMI.

Homo etiam nobilis nomine Willihalm longe ante quam habitum monachi susciperet, tamen pro spe sepulturae suae tradidit ad s. Emmerammum usuique famulorum dei inibi conuersantium iuris sui quasdam res, hoc est in loco Chirihdorf iuxta curtem Helphindorf hobam I ,et in loco Mennaha dicto, quod est prope saltum Nordwald situm, hobam I, in manum videlicet abbatis Ramuuoldi et advocati sui Hauuardi perenniter in proprium. Et isti sunt testes Immo, Gerhalm., Engildeo, Madalhalm, Petto, Gundalpreht, Erminolt.