Datierung: 975-980
Dei omnipotentis amatores scire dignemini qualiter Ogo archipresbyter Fridarici episcopi tradidit una cum manu advocati sui Freosonis partem proprietatis suae in loco Goldunashusa, id est iugera XXII ad s. Emmerammum et fratribus inibi famulantibus in manum videlicet episcopi W. et abbatis R. necnon et advocati sui Vuerinhardi ac fratrum, qui tunc presentes aderant. Econtra accepit iam dictus Ogo de manibus predictarum personarum in eodem loco aequalem mensuram de curte Riut, ea tamen ratione uti ambas res teneat et eis utatur, usque dum uiuat Post obitum vero illius cum omni integritate, tam quod dedit quam quod accepit, cum omnibus in eis inuentis redeant in ius et potestatem aecclesiae atque ad servitium fratrum Et isti sunt testes Odalrih, Ymmo, Gotti, Adolo, Otpreht, Gerhalm, Ruodpreht, Erchanfrit.