Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 205


Datierung: 975-980

TRADITIO ALBVONE.

Enimvero quedam femina nomine Albuona iam tunc ea infirmitate detenta, qua etiam vitam presentem finiuit, tandem quoque accersitouicino suo videlicet Ysanrico tradidit in manum eius proprietatem suam, quam habuit in loco Atinga dicto ea tamen ratione, quatinus ille hanc post anniuersarium elimosina ipsius ex more completa ad sanctum Emmerammum monachisque illic famulantibus pro sua anima presentaret et contraderet. Quod et sine dubio idem Ysanrih ooram abbate Ramuuoldo ac testibus subter notatis agere nitebatur Et isti sunt testes Ruodpreht comes, Gotidio, Gerolt, Sarhilo, Erchanfrid, Erchanpreht, Ekkihart.