Dating: 975-980
Cognoscat igitur omnium industria fidelium qualiter quidam adoptiuus dei famulus nomine Egilolf tradidit beato presuli Emmerammo suisque monachis inibi degentibus talem proprietatem, qualem habere dinoscebatur in loco Scafeshuli, rebus illorum Perchusa bene contiguam, cum curtilibus et aedificiis, agris, pratis ac mancipiis X ita nominatis Reginpreht et uxor eius Liupirin, Uueris, Uuolfdrut, Erchanfrit, Rihheri, Enstila, Adalhart, Gunthilt, Diodpurc. Hanc vero traditionem suscepit abbas Ramuuoldus cum advocato suo Hauuardo, presentibus etiam reliquis fratribus et testibus more solito per aures tractis, quorum ista sunt nomina Ruodolf, Cundachar, Uuicpreht, Hiltarich, Hauuard, Ernust, Rihholf, item Rihholf, Ruodolf, Reginpreht, Ozi, Azili, Altine, Diodmar. Vestituram quoque Palduuinus monachus directus accepit.