Datierung: 975-980
Bona ex antiquis olim patribus consuetudinis origo inolescere coepit, ut predia sua circa res aecclesiarum pro utilitate utrarumque parcium, cum necesse esset, voluntarie commutare non pigeret Hanc eandem etiam beniuolentiam memor quidam nobilis nomine Folrat tradidit ad sanctum Emmerammum in servitium coenobitorum inibi communiter conuersantium, quicquid habere videbatur in loco Erninga uocitato nihil extra dimittens, quin totum traderet in manum episcopi Wolfk[angi] et abbatis Ramuuoldi atque Hauuardi advocati sui stabili tenore in proprium. Retradente vero eodem advocato una cum prescriptis dei famulis accepit supradictus Folrat in loco Landpoldessteti nominato iuxta Cholinpah cum omnibus ad ipsum rite pertinentibus et illic ad beatum Emmerammum et ad fratres memoratos iuste attinentibus similiter econtrario in stabilem ac firmam proprietatem. Actum autem eadem die et hora, qua supra. Testes etiam qui et supra