Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 198


Datierung: 1115 07 21

Anno ab incarnatione domini MCXV, indictione VIII, regnante quarto Heinrico Romanorum imperatore, presidente quoque in kathedra episcopali Hartwico venerabili episcopo quaedam mulier libera timens, ne forte per vim iniustae servituti subiceretur, se ipsam nomine Adelheidam filiosque suos Altmannum, Engildihvm, Ortwinum, Pernhardum ac filiam suam Regilindam aeque liberos tradidit ad altare sancti Petri in manum Friderici advocati, ea scilicet condicione ut ipsa omnisque posteritas ipsius Merbotoni custodi aecclesiae sive suis in eodem officio successoribus annuatim per singulos homines v denarios soluant et sie ab omni exactione securi de cetero sibi vivant. Huius rei testes sunt: Gerloch de Orte, Suicger de Qnutingen, Heinrich de Pibruch (!), Chazil de Unishoven, Warmunt et Engilmar frater eius, Chono de Rote, Rotlant de Bohse, Heinrich et Pernolt de Jvdenbrucke, Adelbreht Chasbize, Liutwin Listmare, Richolf et filii Richolf et Pernolt, Hugo et Otto et alii plures. Actum est in aecclesia sancti Petri XII. kal. augusti.