Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 197


Datierung: 1016-1089

Notum sit omnibus in Christo fidelibus, quod quedam libera mulier Rizvvip nomine tradidit se in conspectu episcopi Otthonis in manum Friderici advocati cum tribus filiabus suis, Helempurch, Tota, super altare sancti Petri ad ornatum aecclesiae ea conditione, ut ipsa et posteritas earum singulis annis soluerent tributum V nummorum, quas advocatus fridericus eadem lege et conditione suscepit. Huius rei testes sunt Heinrich prefectus, frater episcopi, kamerarius, Roho, Roker de Pilred, Thimo de Vvrch, Gozvvin de Gozvvinzelle, Cono vicedominus, Pruno pincerna, Mahten et Harnolt frater eius de Punnenkovven, Wirent dapifer et filius eius Peringer et alii multi.