Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 199


Datierung: 1115-26

Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod quidam Walbrun de Nappurch cum consensu uxoris suae Hiltiburgis nomine quandam ancillam suam propriam Gnaenewip vocabulo cuidam Perhtoldo de Witesowe pro paupertate sua posuit in vadimonium et postea eam, quia pauper erat, redimere non potuit, donec eadem ancilla se ipsam soluit per servitium octo annorum, quod serviuit predicto Perhtoldo. Sie mulier soluta, tradidit eam dominus suus Walbrun super altare sancti Petri, quod spectat ad sacrarium, ad censum quinque nummorum annuatim persoluendum presente Hartwico episcopo. Huius rei testes sunt Haeitfolc de Heida et Heinricus Frisingare, Rodolf de Phater, Odalricus miles Paldwini, Ascwin, Heinrich Mechel et frater suus, Werneherus Uinche, Ropreht, Bernolt Wirmare, Berhtolt aecclesiasticus et filius suus et alii quam plures.