Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 196


Datierung: 972-974

Traditio Heinriciducis et Judithae matris eius.

Noverit omnium fidelium praesentium videlicet et futurorum industria qualiter ego Judita pro remedio animae meae et parentum meorum cogitans tradidi ad dei servitium et sancti Emmerammi martyris tale predium, quale visa sum habere in loco qui dicitur Eitarhoua, cum manu filii mei Heinrici ducis Bauuariorum cum omnibus ad eandem curtem iure et legitime pertinentibus, agris, pascuis, villis et casis, uineis ac vinitoribus et aurariis, silvis, aquis, piscationibus, molendinis, mobilibus et inmobilibus, quesitis et inquirendis, exitibus et reditibus, mancipiis quoque utriusque sexus et omnino omnibus, ut dixi ad eundem locum iuste pertinentibus et sicut frater meus Hludouuicus in ultimis vitae suae temporibus ad usus proprios possedit, in manum venerabilis viri Uuolfgengi episcopi et Faramundi advocati sui, ea scilicet ratione ut monachi ibidem deo et sancto martyri eius Emmerammo servientes ad communem utilitatem perpetualiter eandem curtem possideant Sivero aliquis episcoporum per futura tempora succedentium ad suum, quod fieri non credo, privatum servitium redigere vel vassallis suis ad beneficium dare temptaverit, heres meus sicut reliqua sibi derelicta haereditario iure et hanc curtem possideat Et ut haec traditio in perpetuum semper firma permaneat, hos testes, qui ea viderunt fieri et audierunt, subscribere fecimus more legali per aures attracti Sarhilo comes, Teomar, Tagani, Anno, Vualtheri, Timo, Papo, Rodpreht, Engilmar, Egilolf, Tuoto, Orendil, Ysanrih, Uviront, Lieoparto, Ogo, Odalrich, Heimpreht, Gotidieo, Reginpreht, Purachart, Uuicram.