Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 164


Datierung: 892/893 04 09
Ausstellungsort: Mondsee

INTER ASPERTUM EPM ET UUIKKERNUM DIACONUM.

Cognoscat omnis aecclesiae dei beatissimus ordo qualiter quidam nobilis diaconus nomine Vuikkernus de aeterna sibi prospiciens remuneratione praesentique consulens necessitati tradidit namque ad sanctum dei archangelum Michaelem talem proprietatem, qualem habuit ad Rossidorf, cum omnibus adiacentiis et mancipiis IIII, quorum nomina haec sunt Kerpreht, Ratmot et filii eius II, venerabili episcopo Asperto hanc traditionem suscipiente advocatoque eius Jacobo, ea scilicet ratione ut econtra suum beneficium, quod habere visus est ad Chessindorf et Grammannesdorf, cum omnibus adiacentiis et mancipiis haberet et ut haec omnia pariter possideret absque dubio usque in finem vitae suae et post obitum eius omnia meliorata ad supradictum sanctum dei archangelum redigantur. Sed et hoc conplacitauit, si quandoque monachicam vitam volvisset ducere, suum solium habuisset in eodem monasterio supradicti archangeli Michahelis Sed et testium quoque Norico more per aures tractorum nomina cerni licet in praesenti Gernod, Albrat, Ratmunt, Ascrih, Deotrih, Teuit, Deotpato, Vualtilo, Strupo, Ekkipreht, Nordheri, Vualtrih, Rodhoh. Actum est V. idus aprilis in loco qui dicitur Maninseo praesentibus omnibus monachis, qui tunc in eodem Ioco manere visi sunt, iuvenes atque senes.