Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 163


Datierung: 891-894

CONPLATITATIO INTER ASPERTUM EPM ET MAHTHARIUM.

Notum sit omnibus fidelibus quia Mahtharius quidam manumissus, religiosus videlicet subdiaconus, tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Emmerammum talem propridatem, qualem rex Arnolfus ei in proprium concessit ad Stupingon, in manum videlicet Asperti venerabilis episcopi eiusque advocatorum Herrandi atque Gundberti, ea videlicet ratione ut idem Mahtharius beneficium suum ad Ouuanashouon cum omnibus appenditiis eius in proprio possideat usque ad obitum suum et postea ad predictos sanctos cuncta redigantur ac stabilientur Et isti sunt testes Askarih, Vualtrih, Durinchart, Hardpreht, Garaheri, Hitto, Alboni, Mezzi, Eparhart, Albric, Perehttolt, Deotrih.