Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 165


Datierung: 891-894

COMMUTATIO INTER ASPERTUM EPM ET AMALPERTUM ET PERNHARDUM ATQUE RICHONEM.

Notum sit omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus quia Amalpreht atque Pernhart et Rihho quidam nobiles viri tradiderunt ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum de terra arabili iugera XL et de silva iugera XXII in loco Punninhard vocato in manum videlicet Asperti venerabilis episcopi eiusque advocati Herrandi. Econtra vero idem Herandus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Petri et sancti Emmerammi praedictis nobilibus in eodem Ioco terrae arabilis et silvae totidem iugera in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes: Vuicker, Sigifrid, Helfrih, Ermpreht, Hitto, Gammo, Albrih, Gundpold, Reginpold.