Datierung: 889-891
Patescat igitur omnibus fidelibus quia nobilis quidam nomine Ato tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Emmerammum de terra arabili iugera XI in loco Samutinga nuncupato in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Hadamari. Econtra vero idem advocatus iubente et consentiente predicto episcopo tradidit iam dicto nobili Atoni de rebus supra nominatorum sanctorum ad Zeizinchoua terrae arabilis iugera X in proprium iure perpetuo possidendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur veriusque credatur, placuit duas kartulas pari tenore scriptas exhibere et testes adhibere, quorum nomina sunt Pernhart, Strupo, Erchanpreht, Helfrih, Ambricho, Sigifrid, Hitto, Folcrat, Vuetti, item Strupo, Ratolt, Mezzi et ceteri