Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 143


Datierung: 889-891

INTER AMBRICHONEM EPM ET LANTFRIDUM.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia nobilis quidam nomine Lantfrid tradidit ad sanctum Emmerammum, quicquid habuit ad Capurusso in manum videlicet Ambrichonis episcopi eiusque advocati Vuicrammi. Econtra vero idem Uuicram tradidit de rebus sancti Emmerammi consentiente domino suo episcopo praedicto nobili Lantfrido ad Sunichingon inter terram arabilem et prata iugera XXXIIII et silvae iugera VI. Et isti sunt testes Ogo, Erchanpreht, Helfrih, Engilpold, Folrat, Derpheri, Strupo, Sindpreht, Adalpreht, Hadamar, Tato, Gerhoh, Hitto et ceteri