Datierung: 889-891
Omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus notum sit quia Egil quidam nobilis tradidit ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem ad Chaparussa habuit, aedificiis, territoriis, viis et inuiis, nihil extra dimittens, quin ex integro illuc transfunderet in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Adalrici. Econtra vero idem Adalricus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus praedictorum sanctorum eitlem Eigiloni in proprium habendum, quod Hahicho ad Feterah iam olim in beneficium habuit. Et isti sunt testes Hadamar Antarpot, Otachar, Machelm, Hungis, Amalpreht, Rihpold, Rihpreht, Ternod, Strupo, Reginpreht, Sigifrid, Adalpreht.