Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 142


Datierung: 889-891

INTER AMBRICHONEM EPM ET HIL TIPERONEM.

Notum sit quia quidam nobilis nomine Hiltipero tradidit ad sanctum Emmerammum agrum I ad Rodratinchoua econtra vero advocatus Helfricus cum consensu domini sui episcopi Ambrichonis tradidit praedicto nobili in eodem loco agrum I in proprium habendum. Et isti sunt testes Uualtunc, Auo, Strupo, Vuetti, item Strupo, Lantpreht.