Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 141


Datierung: 889-891

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENOILSCALCHUM.

Noverit omnium sollertia fidelium quia nobilis quidam nomine Engilscalch tradidit ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum casam cum curte et terrae arabilis atque pratorum iugera LXXXIII in loco Purringa nuncupato in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Reginhohi. Econtra vero Ambricho episcopus et advocatus eius Vuicram tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem nobili ad Talachirihhon aecclesiam et terrae arabilis iugera XXX. Et isti sunt testes Engilpreht comes, Erchanpreht, Helmrih, Reginhoh, Rihpold, Vuestargouuo, Helfrih, Racholf, Hitto, Engilpold, Rodmunt, Mezzi, Strupo et ceteri