Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 140


Datierung: 889-891

INTER HILTIOARDAM ET RICHOLFUM PBRM.

Notum sit omnibus fidelibus quia Uvitagouuo advocatus Hiltigardae tradidit aream unam Rihholfo presbytero de rebus sanctae Mariae Inferioris monasterii in loco qui dicitur Pah consentiente domina Hiltigarda. Econtra vero idem Rihholf presbyter eiusque advocatus Sindpertus 11 tradiderunt Vvitagouuoni terrae arabilis duas partes in eodem loco. Et isti sunt testes Adolf, Pernhart, Helfrih, Cundfrid, Arduuit, Sindpreht, Hunrih, Geilolf, Vuillipato, Hiltipreht, Ekkihart et ceteri