Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 130


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET UUOLFPERTUM.

Cunctis patefiat fidelibus quia nobilis quidam nomine Vuolfpreht tradidit ad sanctum Emmerammum suum proprium servum Anthelmum et terrae arabilis iugera X ad Snudinga in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Adalberti. Econtra vero idem Adalbertus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus sancti Emmerammi praedicto nobili Vuolfberto ibidem ad Snudinga unum servum nomine Gebaradum et terrae arabilis iugera X. Et isti sunt testes Pernhart, Antarpot, Avo, Herrant, Gundbert, Erchanpreht.