Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 131


Datierung: 888/89

COMP[LACITATIO] INTER AMBRICHONEM EPM ET HITTONEM ABBATEM 1.

Per kartulam quae videlicet aperte ac veraciter nonnullorum inseratur auribus fidelium, qualiter haec complacitatio peracta sit Tradidit namque Hitto honorabilis abbas ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum proprietatis suae hobas VI cum aedificiis et mancipiis XV, nomine Meginheri, Adalger, Milo, Meginheri, Vuillihelm, Liupuni, Liupkis, Ratkis, Vuolfheri, Hiltipirc, Deotpurc, Adalsvuind, Liupdrud cum duobus filiis, in loco Sulzpah nuncupato in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocatorum suorum Gundberti atque Herrandi. Econtra idem Gundbertus atque Herrandus cum licentia domini sui episcopi et cum consensu totius familiae tradiderunt predicto Hittoni de rebus sanctorum, qui supra dicti sunt, tria loca cum omnibus appendiciis suis, id est Chuningesfeld et Uuaso et Purcpah, quatenus ea usque in finem suum firmiter teneat atque possideat ac postea cuncta ad praedictos sanctos redigantur et revestiantur Et isti sunt testes eiusdem rationis Ogo, Strupo, Erlapold, Chadal, Hartpreht, Hiltipero, Rihger et ceteri