Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 129


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET FRIES.

Comperiant omnes fideles quia Fries quidam nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum ad Geilunaspah pratorum iugera III in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Eparhardi. Econtra vero idem Eparhardus cum licentia episcopi tradidit praedicto nobili pratorum iugera II ad Guttinga in proprium habendum. Et isti sunt testes Helfrih, Rafolt, Adalhun, Hiltipero.