Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 128


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET LIUTBERTUM.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia nobilis quidam nomine Liutpreht tradidit ad sanctum Emmerammum de silva iugera LXX in loco Tuncilinga nuncupato in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero Gundpertus consentiente domino suo episcopo tradidit eidem Liutperto in eodem loco de silva iugera L in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes Dvrinchart, Eparhart, Gammo, Pirihtilo, Ratolt, Pald, Lantpero.