Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 127


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET RAFOLDUM ATQUE TRUHMANNUM.

Notum sit omnibus fidelibus quia nobiles quidam Rafolt videlicet atque Truhman, uterini fratres, tradiderunt ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum tales proprietates, quales ad Stupinga habuerunt, nihil extra dimittentes, aedificiis, terris, pratis, pascuis, silvis, aquis, viis, quin ex integro ad predictos sanctos contraderent in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero idem advocatus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus sancti Emmerammi ad Punninhart praefatis nobilibus casam cum curte et orreum et hobam I et insuper eidem Truhmanno unius areae partem I: et terrae arabilis iugera III et de pratis carradam I in perpetuam possessionem. Et isti sunt testes Avo, Strupo, Dvrinchart, Machelm, Askarih, Folrat, Rihpold, Adalrih, Vualtrih et ceteri