Dating: 888
Place of Composition: Regensburg
Plurimorum igitur industria comperiat qualiter venerabilis quidam presbyter nomine Ovuardvs commutationem congruam peregit. Praedictus namque presbyter tradidit ad sanctum Petrum sanctumque martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem ad Stupinga visus est habere, id est in terra arabili et silva et prato hobas III et iugera XX, casam cum curte, orreum quoque atque pomerium, nihil extra dimittens, terris, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et reditibus, quin ex integro illuc transfudisset in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi advocatorumque eius Herrandi atque Gundberti. Econtra vero Herrandus atque Gundbertus consentiente domino suo episcopo tradiderunt de rebus sancti Emmerammi bis praedicto Ouuardo in proprium perpetualiter habendum ad Tagaratinga aecclesiam I, casam cum curte, orreum quoque atque pomarium, hobas III cum omnibus appenditiis earum. Et isti sunt testes Hadamar, Plidger, Leoparto, Lantfrid, Chreftinc, Vualtrih, Albrih, Perehtolt, Schilpunc, Dvrinc, Isanpreht, Reginpreht, Ruodhart, Heimo, Eparolf, Strupo. Vestitores et revestitores sunt Herrandus atque Gundbertus atque Eparolfus Actum ad Reganaspurc coram Engildeone comite, anno domini DCCCLXXXVIII.