Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 125


Datierung: 888?

INTER AMBRICHONEM EPM ET UNLAZUM.

Cognoscat igitur omnium industria fidelium, praesentium scilicet et futurorum quia quidam nobilis nomine Vnlaz tradidit ad sanctum Emmerammum talem proprietatem, qualem habuit ad Erilingun, id est areas V, domos V, orrea V, agrorum et pratorum hobas VII, nihil extra dimittens, quin ex integro ad supradictum sanctum transfudisset in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Askarici. Econtra vero idem Askaricus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus sancti Emmerammi praefato nobili Vnlazo ad Uuihsin aecclesiam, casam cum curte, orreum I, hobas IIII, mancipia V, quorum nomina sunt Nordpold, Adalfrid, Zeizilo, Rattrud, Deotflat, in proprium habendum.