Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 124


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET ADALRICUM.

Notum sit omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae quia nobilis quidam nomine Adalrih tradidit ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum ad Fetarah cum arabili terra et inculta iugera C Econtra vero tradidit Antarpot cum licentia Ambrichonis episcopi de rebus sancti Petri et sancti Emmerammi supradicto Adalrico prope Niuuinhusun iugera XXX. Et isti sunt testes Auo, Strubo, Gundpreht, Reginolf, Rubo, Erkanpreht, Eparhart.