Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 123


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET HELMBERTUMl.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia nobilis quidam nomine Helmpreht tradidit ad sanctum Emmerammum, quicquid habuit ad Dorniginpah, in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Antarpotis. Econtra vero idem Antarpot tradidit de rebus sancti Emmerammi consentiente domino suo episcopo predicto nobili Helmperto ad Vuolfratinchofun, quicquid ibi habuit, in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes Adalrih, Auo, Strupo, Reginolt, Eparhart, Ascrih, Rupo, Folcrat, Erchanpreht.