Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 122


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET OTGISUM PBRM.

Divina instituente gratia tradidit quidam nobilis, venerabilis videlicet presbyter nomine Otkis ad sanctum Petrum sanctumque martyrem Emmerammum proprietatem suam, qualem habuit ad Illinchouun in manum scilicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Struponis, nihil extra dimittens, quin ex integro illuc transfu[n]deret atque laxaret. Econtra vero Ambricho praefatus episcopus atque suus advocatus Strupo tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum in eodem loco illam casam in australi parte consistentem (id est Herimarinchoua) cum terris, pratis et nemore et cum omnibus illuc pertinentibus Otgiso presbytero in proprium usque ad obitum suum, postea vero redigantur ad pristinum locum Et isti sunt testes Gozpold, Herrant, Heripold, Gundpreht, Alprih, Rupo, Vuitker, Ascrih.