Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 121


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET UUICPERTUM.

Notum sit omnibus in Christo fidelibus quia vir quidam nobilis nomine Vuicpreht tradidit ad sanctum Emmerammum ad Mulihusun pratorum iugera V cum fruticibus evellendis in manum videlicet Ambrichonis venerabilis·episcopi eiusque advocati Heripoldi. Econtra vero idem Heripoldus tradidit de rebus sancti Emmerammi consentiente domino suo episcopo praedicto viro Vuicperto in eodem loco pratorum totidem iugera perpetualiter habendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur et a posteris melius credatur, placuit duas cartas scriptas et testes adhibere, quorum nomina sunt haec Liutpreht, Vuolf, Schilpunc, Engilpreht, Eckihart, Ratpot, Nidhart, Otpreht, Lantpreht, Isanparto, Perehart.