Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 120


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET CHUNIPERTUM COMITEM.

Haec igitur commutatio inter Ambrichonem episcopum et Chunipertum comitem facta est. Nam Chunipertus comes dedit ad sanctum Emmerammum terrae arabilis iugera VI de rebus beneficii sui ad Atinga, et missi eius id ad perficiendum fuerunt Engilscalh et Hiltimar et Vuillihelm Econtra vero Ambricho venerabilis episcopus dedit Chuniperto comiti in eodem loco totidem iugera terrae arabilis, et missi eius fuerunt Lio presbyter et Uuicram atque Deotfrid hoc ad perficiendum. Ut verius firmiusque credatur, duas cartas pari tenore scriptas placuit exhibere