Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 112


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET EHAMARUM ET HELMPERTUM.

Cunctis patescat fidelibus quia nobilis quidam Ehamarus videlicet et frater eius Helmpertus tradiderunt ad sanctum Emmerammum, quicquid proprietatis habuerunt ad Atinga in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Vuicrammi, ea videlicet ratione ut uterque eorum suam uxorem et filios, quae sunt mancipia sancti Emmerammi, id est Herosta, Chuonrat, Vuasa, Cotahilt, Deotfrit, Gozlind, simul cum proprietate possideat usque ad obitum suum post vero omnia revertantur ad predictum sanctum Et isti sunt testes Adalhun, Nanzo, Hiltigoz, Gozpreht, Helfrih, Engilhelm, Eparachar, Ellinpoto.