Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 111


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET ALTOLDUM DIACONUM.

Quoniam nimium fructuosa inter mortales iam olim consuetudo inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro utrarum oportunitate partium, praecellentissima regum sanxit clementia inter ecclaesiarum rerum facultates licenter idem fieri et usque ad quinque hobarum supplementum cum cartulis ac testibus ita constare Proinde igitur quidam nobilis, venerabilis scilicet diaconus nomine Altoltus tradidit ad sanctum Petrum apostolum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem habuit ad Gartheringon et ad Haninchova et ad Atinga in domibus, curtis, horreis, pomeriis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, nihil extra dimittens, quin ex integro ad praedictos sanctos transfudisset in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti atque Ogonis vicedomni. Econtra vero praefatus advocatus nomine Gundbertus una cum domino suo episcopo tradidit de rebus sancti Petri et sancti Emmerammi eidem venerabili diacono Altolto in proprium perpetualiter possidendum, quicquid habere visus est ad Munolfinga, aedificiis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus. Et isti sunt testes auribus tracti Herrant, Askarih, Ambricho, Albrih, Pernhart, Epoho, Engilpreht, Avo, Strupo, Karaheri, Hungis, Salomon, Cotapreht, lrmpreht, Gerpreht et ceteri Vestitor autem Albricvs. Actum est coram Engildeone comite ad Reganespurc.