Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 113


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENOILDEONEM COMITEM.

Omnium industria fidelium comperiat congruentiam commutationis, quam venerabilis episcopus Ambricho atque Engildeo comes in invicem perfecerunt Quicquid igitur Engildeo predictus comes habere visus est ad Stupinga ad comitium suum pertinentis, id est areis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis Atto advocatus suus totum contradidit ad sanctum Emmerammum ipso comite iubente, in manum videIicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Herrandi. Econtra vero idem Herrandus cum Iicentia domini sui episcopi tradidit predicto comiti de rebus sancti Emmerammi, quicquid Ambricho episcopus providit ad Elisindorf, id est tria mancipia et domum cum curte, cum omnibus appendiciis eius. Actum est autem ad Reganespurc in praesentia praenominati episcopi atque comitis. Vestitor quoque fuit Atto, revestitores vero fuere Ouuart presbyter et Gundhart