Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 110


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET UUALDGARIUM.

Notum cunctis fidelibus fiat quia Uualdgarius quidam nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum iugerum I in loco Mezinga nuncupato in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Otonis. Econtra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi praedicto Vualdgario in eodem loco tertiam partem areae unius. Et isti sunt testes per aures tracti Lantfrid, Vuicram, Hadamar, Engilhelm et ceteri