Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 109 (2)


Datierung: c. 883-887

ITEM ALIA COMMUTATIO.

Tradidit igitur Vuolfhoh una cum advocato suo Helfrico in supradicto loco cuiusdam areae partem unam ad sanctum Emmerammum. Econtra vero Hiltipero quidam nobilis tradidit eidem Vuolfhoho de beneficio suo, quod habuit ad Iniringa, Ambrichone episcopo permittente terrae arabilis duas partes. Et isti sunt testes: Helfrih, Auo, Vualtunc, Strupo, Fastmot, Vnlaz, Uuetti, Vvirot, Meginhoh et ceteri.