Datierung: c. 883-887
Noverit industria omnium fidelium, qualiter presens peracta sit commutatio Tradidit ergo Helfricus advocatus Ambrichonis venerabilis episcopi Hattoni cuidam viro de rebus sancti Emmerammi ipso episcopo consentiente cuiuslibet araeae (!) partem unam in loco Iniringa nuncupato. Econtra vero idem Hatto tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum in manum videlicet Ambrichonis episcopi eiusque advocati Elfrici terrae arabilis partes duas in eodem loco.
Tradidit igitur Vuolfhoh una cum advocato suo Helfrico in supradicto loco cuiusdam areae partem unam ad sanctum Emmerammum. Econtra vero Hiltipero quidam nobilis tradidit eidem Vuolfhoho de beneficio suo, quod habuit ad Iniringa, Ambrichone episcopo permittente terrae arabilis duas partes. Et isti sunt testes Helfrih, Auo, Vualtunc, Strupo, Fastmot, Vnlaz, Uuetti, Vvirot, Meginhoh et ceteri