Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 108


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET REOINHOHUM.

Notitia, qualiter Ambricho reverentissimus praesul et quidam nobilis nomine Reginhoh convenientiam conposuere inter se quamlibet peragere commutationem Tradidit ergo predictus nobilis ad sanctum dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem ad Ellinuuolfesdorf habere visus est, id est ecclesiam, domum cum curte, inter terram arabilem et prata atque silvam hobas IIII deessentibus duobus tantum iugeribus, et quicquid in eodem loco habuit ad supradictum sanctum contradidit in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati al. Reginhohi. Econtra vero idem advocatvs cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi iam dicto nobili nomine Reginhoho ecclesiam, domum cum curte, in terra arabili ac pratis atque silva totidem hobas iure perpetuo possidendum in loco Heikkinga nuncupato. Isti autem sunt testes per aures tracti Isanpero, Uuago, Uuasagrim, Ekkirih, Eparachar, Sigipreht, Cauzo, Rihpold, Nidhart, Rodmunt, Uuarmunt, Tato, Arbo, Gundheri, Adalpold, Ogo, Rafolt, Gemmunt, Oto, Liuthart.