Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 107


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET SUUIDOARIUM.

Omnium comperiat industria fidelium, qualiter subsequens peracta sit commutatio Tradidit igitur quidam nobilis nomine Svvidger ad sanctum dei martyrem Emmerammum terrae arabilis iugera XLV et pratorum carradas III et frutices ad stirpandas iugera XL iuxta locum Puopinga nuncupatum in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Reginhohi. Econtra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi praedicto nobili in proprium terrae arabilis iugera XLV et pratorum carradas III et ad evellandas frutices iugera III in loco Benninga nuncupato. Isti quoque sunt testes Vuicrani, Ogo, Engilhelm, Cozpreht, Giso, Gerhoh, Deodolt, Machelm. Vestitores et revestitores autem sunt praefatus Suuidger atque Uuicram.