Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 106


Datierung: c. 883-887

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET UUITAGOUONEM.

Notum sit omnibus fidelibus quod quidam nobilis nomine Vvitagouo tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum unius prati tres partes rivumque unum ad molam in loco Sempinchoua nuncupato in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Garaharii. Econtra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi in eodem lolco praedicto nobili in perpetuo possidendum aream I. Et isti sunt testes Ogo, Auo, Helfrih et ceteri