Datierung: c. 883-887
Noverit industria omnium fidelium quia Pernuuin quidam nobilis talem proprietatem, qualem habuit ad Tuncilingon tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Auonis, id est terrae arabilis iugera XLVIII, pratorum iugera XV, silvae iugera C, nihil extra dimittens, viis, aquis, pascuis, accessibus et recessibus quin omnia illuc transfudisset. Econtra vero predictus advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit eidem Pernvuino de rebus sancti Emmerammi terrae arabilis XLIII iugera, silvae iugera XXXV, pratorum iugera XV in loco Nifindorf nuncupato. Isti etiam sunt testes eiusdem commutationis Polo, Engilpreht, Reginolf, Fridarih, Erchanpreht, item Reginolf, Rihheri, Helfrih, Arnimar, item Erchanpreht, Adalpreht, Hiltipreht et ceteri