Datierung: c. 883-887
Nonnullorum noverit industria fidelium, quod Gundpato venerabilis diaconus traditionem, quae capitulo XXIII conscripta est, secundo firmavit, addens quoque et cetera loca. In presentia igitur Arnulfi ducis praedictus Gundbato una cum advocato suo Starchando tradidit ad sanctum Emmerammum talem proprietatem, qualem habuit ad Quartinaha, et ad Sala et ad Uveligam in manum videlicet Hittonis abbatis atque Ekkirici missorum prefati sancti ac venerabilis episcopi Ambrichonis. Isti autem sunt testes Gundram comes, et filius eius Megingoz, Sigihart, Droant, Vuillihelm, Hoholt, Lantpreht, Rihger, Drudolt, Sigipreht, Eparachar, Uuitger, Otachar, Einhart, Pero, Framrih Karentanus, Glaz, Mirei, Kasiz, Necliuchim et ceteri.