Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 103


Datierung: c. 883-887
Ausstellungsort: Reisbach

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET BALDRICUM.

Plurimorum cognoscat industria fidelium, quia nobilis vir quidam nomine Baldricus tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietatis suae iugera XII in loco Hiltrateschiricha nuncupato in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque vicarii Ogonis. Econtra vero idem Ogo cum licentia domini sui episcopi tradidit praedicto nobili de rebus sancti Emmerammi iugera XII iuxta montem qui dicitur Paninperc. Isti sunt testes eiusdem traditionis Askrih, Adalo, Liufo, Plidgoz, Hagano, Erchanpreht, Alprih, Oto, Charaf, Hucpreht, Eccho et ceteri. Actum est autem ad Rispah ad convenientiam omnium Bauuariorum.