Datierung: c. 883-887
Igitur omnibus notum sit fidelibus praesentibus scilicet et futuris quia nobilis quidam nomine Liupaton tradidit quendam lucum, quem habuit filius sororis suae Hartbertus ad sanctum dei martyrem Emmerammum in loco Uualtinhoua iuxta fluvium qui dicitur Napa. Liuthardus quippe eandem traditionem una cum patre suo Liupatone peregit in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Gundberti. Econtra vero tradidit idem advocatus Gundbertus cum licentia domini sui episcopi de rebus sancti Emmerammi alium lucum in praedicto loco eidem nobili Liupatoni ac filio suo Liuthardo in proprium perpetualiter habendum. Isti sunt testes Geio comes, Hunolf, Jacob, Strupo, Erchanfrid, Adalpreht, Rafolt, Arnamar, Paldrih et ceteri