Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 100


Datierung: c. 883-887

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENGILPERTVM COMITEM.

Nonnullorum comperiat industria virorum, quorumque auribus huius kartulae iniuncta fuerit notitia qualiter Ambricho reverentissimus praesul et quidam vir honorabilis prestantiae Engilbertus videlicet comes pro utrarumque utilitate partium commutationem perfecere presentem Tradidit namque predictus Engilbertus comes ad sanctum Petrum apostolum sanctumque dei martyrem Emmerammum de terra arabili iugera LVIIII in loco Suuindpah nuncupato, nihil extra dimittens, quicquid in eodem loco terris, pratis et silvis habere visus est, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Otonis Econtra vero isdem Oto cum Iicentia domini sui episcopi tradidit de rebus sanctorum antedictorum in loco Eholtinga nominato terrae arabilis iugera XLIIII eidem Engilberto venerando comiti in proprium perpetuo possidendum. Testes enim eiusdem traditionis sunt Reginhoh, Cotapreht, Ogo, Hadamar, Uuillihelm, Askarih, Nidhart, Rodmunt, Irinc, Odalpreht, Pern, Erchanpreht, Folcpold, Arnimar.

ITEM COMMUTATIO.

Tradidit Engilbertus comes duo mancipia ad sanctum Emmeramum, id est Liupuni et Irminhilt. Econtra vero Oto cum consensu episcopi Ambrichonis tradidit Uuihcozum. Et isti sunt testes: Hadamar, Ogo, Erchanpreht, Reginhoh, Cotapreht, Vuillihelm, item Cotapreht, Patarih, Vuarmunt, item Ogo.