Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 99


Datierung: c. 883-887

COMMUT A TIO INTER AMBRICHONEM EPM ET ATTONEM.

Noverit plurimorum industria fidelium, qualiter viri inter se commutaverunt Tradidit itaque quidam nobilis nomine Atto ad sanctum Emmerammum de terra arabili iugera II in loco Vuolfhareshusa nuncupato in potestatem venerabilis episcopi Ambrichonis et advocati eius Berehtrici. Econtra vero quidam famulus nomine Rodheri cum licentia episcopi tradidit eidem nobili de rebus sancti Emmerammi totidem iugera in eodem loco. Et isti sunt testes Atto, Herrant, Egilolf, Kaganhart, Etti, Engilrih, Eparachar, Folrat, Alpolt, Reginpreht, Vuillipold, Odalpreht, Purchoh, Ratolt, Albuni, Egino, Bemhart, Rihho, Analo, Amalpreht, Nidhart et ceteri