Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 96


Datierung: 882-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENGILMARUM ET FRATRES EIUS.

Nonnullorum comperiat industria fidelium, quorumcumque auribus huius cartulae iniuncta fuerit notitia qualiter Ambricho reverentissimus praesul et quidam vir nobilis nomine Engilmarus germanique eius, Mezi videlicet atque Vitalis, pro utrarumque utilitate partium commutationem perfecere praesentem Tradidit namque praedictus puer Engilmarus cum fratrum suorum consensu ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem habuit ad Menzinpah, nihil extra dimittens, nisi tribus carris ligna sumenda ac pastum porcis XL, cetera vero omnia sine ulla contradictione ad praedictos sanctos contradidit in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati, eius Gundberti, id est casam cum curte, marcam silvae bonam, terrae arabilis iugera XLIIII, pratorum carradas XXX et seruum unum nomine Othelmum Econtra autem praefatus magni meriti episcopus et advocatus suus Gundbertus tradiderunt eisdem viris nobilibus de rebus sancti Emmerammi ad Sallahopit casam cum curte, aecclesiam et quicquid in ea fuit, terrae arabilis iugera XLV, pratorum carradas XXX, silvae lucos II et servum unum nomine Egiuuolfum. Sunt etiam testes huius commutationis auribus tracti Ogo, Adolf, Auo, Strupo, Sinzo, Helfrih, Hartuuic, Truhthad, Hauuart, Vnlaz, Ch[r]eftinc, Engilpreht. Actum coram Engildeone comite et Engilmaro abbate, regnante Karolo imperatore.