Datierung: 882
Ausstellungsort: Rogging
Fructuosa coadunatio et nimium utilis consuetudo inter homines olim inoleverat, commutandi videlicet non solum ob locorum oportunitatem rerum facultates diversarum, sed forte, quod magis fore existimo, per placidam rei commutabilis aestimationem. Proinde quoque regalis hoc inantea fieri in rebus suis et maxime aecclesiasticis sanxit auctoritas et ita usque ad quinque hobarum supplementum constare concessit. Hoc autem numero expleto, si quaelibet commutatio desideretur perficienda, haud aliter quam praecepto anuloque praefatae magnitudinis firmetur Ex hoc etiam cuidam nobili viro nomine Cundberto complacuit quandam proprietatis suae vicissitudinem peragere. Tradidit quippe ad sanctum Petrum apostolum sanctumque dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Ogonis talem proprietatem, qualem habuit ad Purcpah, id est domum cum curte, aecclesiam et in ea capsam arg[enteam] I. altare argento paratum I, alia II, lapid[es] altaris argento parat[os] II, calicem cum pat[ena] arg[entea], crucem argenteam I, missale I, lect[ionarium] I, albam I, casulam coccineam I, tholam I, thuribulum aeneum I, tintinnabulum I, campan[as] aen[eas] II, pomarium I, vineam I, molam I, viuarium I, inter terram arabilem et prata hobas XIII, silvae iugera CX, mancipia XI, id est Ratkis, Motuni et filia eius, Perehtuuar cum filio et filia, Ciliga et filii eius duo, Deotpurc, Nordpold; ad Hapuhpah hobam I, ad Sulzpah hobam I et molam I; haec etiam ad superiorem locum pertinent. Nihil ergo pretermittens in rivis rivorumque decursibus, pascuis, silvis, sed omnia ad predictos sanctos tradidit atque transfudit, ea siquidem ratione, si beneficium, quod ad Filesa habuit, ei in proprium regis precepto donetur id est casam cum curte, aecclesiam et in ea altare I, palliolum I, terrae arabilis hobas V, pratorum carradas XL, silvae iugera XXX, molam I, et ibi prope in eodem termino hobam I, quam Jacob advocatus in Megilone et fratre eius Hungario lucratus est, pratorumque iugera VIII; ad Hasalpah vero, quod etiam illuc pertinet, casam cum curte, terrae arabilis hobas II, pratorum carradas VIII, silvae iugera V; ibidem autem ad Filesa, cui subsequentia appendent, sunt mancipia XI, id est Uuolfpero, Ratpoto, Heimpreht, Liutfrid, Otfrid, Anthad, Kisalolf, Somni, Helmdrud, Mahtlind, Chunipreht. Isti sunt autem testes auribus tracti traditionis ante nominati Gundperti: Ogo, Auo, Adalhun, Karaheri, Rodheri, Hiltipero, Hitto, Erchanpreht, Marcho, Lantpreht, Liutpreht, Folcrih, Ascrih et alii Actum est ad Rockinga sub quercu, quae contra aecclesiam est, anno imperii Karoli super Baoarios et franchos primo.