Datierung: 882-885
Nonnullorum cognoscat industria fidelium, quorumque auribus huius cartulae iniungatur effectio, quam utiliter ac honeste commutatio subsequens perficeretur Karolus igitur imperator licentiam donavit cuidam nobili Hahardo nomine quandam commutationem beneficii sui agere missosque prudentes direxit eam valde caute perficere, Vuillihelmum videlicet atque Sindbertum necnon et Hadamarum Tunc quippe praefatus nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum cum consensu domini sui caesaris in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et vicarii sui Ogonis de terra arabili, et de pratis iugera CLXX iuxta fluenta Fattarae in loco Bozilinga nuncupato Econtra vero praesul venerandus et vicarius suus dederunt eitlem nobili de rebus sancti Emmerammi terrae arabilis iugera LXX et silvae LX in loco qui dicitur Hitinchoua iuxta Isuram fluvium. Et ut haec commutatio firma ac inconvulsa habeatur, placuit duas cartulas pari tenore conscriptas utrimque continere