Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 92


Datierung: 879

INTER AMBRICHONEM EPM ET REOINPERTUM.

Fructuosa valde iam olim inter homines et utilis nimium inoleverat consuetudo, scilicet ut res suas pro commoditate ambarum partium commutarent et utrimque, quod sibi contiguum esset, sumerent Hac igitur considerata rationenobilis quidam Reginpertus, Ambrichonis venerabilis episcopi vasallus, quasdam res quae sibi ex coniugis suae nomine Vuicbirgae consortio in hereditatem cesserunt, in provincia Baoariorum in bago Tonocgeuua in villa Tuncilinga, id est locum aedificii desertum, de terra arabili iugera XLVIII, prata ad carradas XV, de silva iugera C, vias, aquas, vel quicquid in illo loco visus est habere tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum, supradicto accipiente episcopo advocatoque suo Cundperto. Et econtra eisdem tradentibus accepit de sancti supradicti martyris rebus locum quendam qui dicitur Puoh prope curtem, quae vulgari vocabulo vocatur Tan monachorum, id est aecclesiam, curtem cum pomerio, de terra arabili aeque, ut dedit, iugera XLVIII, prata ad carradas XV, de silva iugera III et quicquid in eodem loco prius in beneficium visus est accepisse, ea videlicet ratione ut ipse et posteri eius vel cuicumque donare volverit, hereditario iure perpetualiter possideret Denique ut haec insolubilior esset traditio, placuit ex utraque parte testibus norico more auribus tractis affirmari, quorum etiam nomina, ne quis error posteros invaderet, congruum duximus, asscribi Cundpertus advocatus Ambrichonis episcopi, qui, ut supra dictum est, hanc traditionem pariter cum episcopo et accepit et fecit, teste Helfrico, Durinchardo, Vualtungo, Askarico, Rodhario, Deotmaro, Rihpaldo, Rihperto, Cundhardo. Et ut nullum omnino foret ab utrisque partibus impedimentilm, placuit duas assignari cartulas, quippe unam in bibliotecam sancti martyris reponi, alteram vero a Reginperto iam supra dicto teneri Actum est autem praesente episcopo iam sepe nominato ceterisque quam plurimis anno domini nostri Jesu Christi DCCCLXXVIIII, indictione XII, regnantibus clarissimi regis Hludouuici filiis Carlomanno, Hludouvico, Carolo anno IIII.